Hľadaný výraz: Pris 9,13-18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 Mulier stulta est clamosa, fatua et nihil sciens; 14 sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis, 15 ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo: 16 “ Qui est parvulus, declinet ad me ”. Et vecordi locuta est: 17 “ Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior ”. 18 Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni convivae eius.

1

mail   print   facebook   twitter